Mosaico decorativo

Gefunden 2003 Ergebnisse für: Lege Domini

  • venit Banajas ad tabernaculum Domini et dixit ei hæc dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banajas regi sermonem dicens hæc locutus est Joab et hæc respondit mihi (Liber I Regum 2, 30)

  • quare ergo non custodisti jusiurandum Domini et præceptum quod præceperam tibi (Liber I Regum 2, 43)

  • confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti accepit namque filiam ejus et adduxit in civitatem David donec conpleret ædificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum (Liber I Regum 3, 1)

  • et tamen populus immolabat in excelsis non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in die illo (Liber I Regum 3, 2)

  • igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)

  • tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus (Liber I Regum 5, 3)

  • quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse ædificabit domum nomini meo (Liber I Regum 5, 5)

  • et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens (Liber I Regum 6, 11)

  • oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam fœderis Domini (Liber I Regum 6, 19)

  • anno quarto fundata est domus Domini in mense zio (Liber I Regum 6, 37)

  • et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus (Liber I Regum 7, 12)

  • fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini (Liber I Regum 7, 40)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina