Mosaico decorativo

Gefunden 2003 Ergebnisse für: Lege Domini

  • dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Mosi an non (Liber Iudicum 3, 4)

  • feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth (Liber Iudicum 3, 7)

  • fuitque in eo spiritus Domini et judicavit Israël egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu ejus Chusanrasathaim regem Syriæ et oppressit eum (Liber Iudicum 3, 10)

  • addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus (Liber Iudicum 3, 12)

  • addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Ahoth (Liber Iudicum 4, 1)

  • montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israël (Liber Iudicum 5, 5)

  • ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur justitiæ Domini et clementia in fortes Israël tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum (Liber Iudicum 5, 11)

  • maledicite terræ Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus ejus quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum ejus (Liber Iudicum 5, 23)

  • fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis (Liber Iudicum 6, 1)

  • venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quæ erat in Ephra et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian (Liber Iudicum 6, 11)

  • cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et jus desuper funde cumque fecisset ita (Liber Iudicum 6, 20)

  • extendit angelus Domini summitatem virgæ quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus (Liber Iudicum 6, 21)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina