Gefunden 2003 Ergebnisse für: Lege Domini
ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco (Liber Numeri 9, 18)
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israël in excubiis Domini et non proficiscebantur (Liber Numeri 9, 19)
quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant (Liber Numeri 9, 20)
per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Mosi (Liber Numeri 9, 23)
moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Numeri 10, 13)
profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque fœderis Domini præcedebat eos per dies tres providens castrorum locum (Liber Numeri 10, 33)
nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent (Liber Numeri 10, 34)
interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem (Liber Numeri 11, 1)
vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini (Liber Numeri 11, 3)
audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est (Liber Numeri 11, 10)
cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est jam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur (Liber Numeri 11, 23)
venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israël quos stare fecit circa tabernaculum (Liber Numeri 11, 24)