Gefunden 227 Ergebnisse für: Latin Verse Bible Study: De lege legis

  • quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem judicabuntur (Epistula ad Romanos 2, 12)

  • non enim auditores legis justi sunt apud Deum sed factores legis justificabuntur (Epistula ad Romanos 2, 13)

  • cum enim gentes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex (Epistula ad Romanos 2, 14)

  • qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)

  • si autem tu Judæus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo (Epistula ad Romanos 2, 17)

  • eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiæ et veritatis in lege (Epistula ad Romanos 2, 20)

  • qui in lege gloriaris per prævaricationem legis Deum inhonoras (Epistula ad Romanos 2, 23)

  • circumcisio quidem prodest si legem observes si autem prævaricator legis sis circumcisio tua præputium facta est (Epistula ad Romanos 2, 25)

  • si igitur præputium justitias legis custodiat nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur (Epistula ad Romanos 2, 26)

  • et judicabit quod ex natura est præputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es (Epistula ad Romanos 2, 27)

  • scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo (Epistula ad Romanos 3, 19)

  • quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati (Epistula ad Romanos 3, 20)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina