Mosaico decorativo

Gefunden 452 Ergebnisse für: Lar

  • ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ operuitque eos lini stipula quæ ibi erat (Liber Iosue 2, 6)

  • utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quæ habemus in pedibus ob longitudinem largioris viæ trita sunt et pæne consumpta (Liber Iosue 9, 13)

  • quod si volueritis gentium harum quæ inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare (Liber Iosue 23, 12)

  • postquam autem mortuus esset judex revertebantur et multo majora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant (Liber Iudicum 2, 19)

  • venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quæ erat in Ephra et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian (Liber Iudicum 6, 11)

  • adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis (Liber Iudicum 7, 25)

  • aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressæ sunt ex eo aquæ quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in præsentem diem (Liber Iudicum 15, 19)

  • quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis præparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum (Liber Iudicum 16, 12)

  • et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras (Liber Iudicum 16, 23)

  • domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson (Liber Iudicum 16, 27)

  • quæ ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillæ tuæ quæ non sum similis unius puellarum tuarum (Liber Ruth 2, 13)

  • cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus ejus pallio se projecit (Liber Ruth 3, 7)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina