Mosaico decorativo

Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló

  • dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus ejus figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus ejus non credam (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)

  • multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum quæ non sunt scripta in libro hoc (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)

  • alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)

  • dicit ei Jesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere (Evangelium secundum Ioannem 21, 22)

  • exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Jesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)

  • quibus et præbuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei (Actus Apostolorum 1, 3)

  • cumque intuerentur in cælum eunte illo ecce duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis (Actus Apostolorum 1, 10)

  • et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Johannes Jacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Jacobus Alphei et Simon Zelotes et Judas Jacobi (Actus Apostolorum 1, 13)

  • accipere locum ministerii hujus et apostolatus de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum (Actus Apostolorum 1, 25)

  • et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco (Actus Apostolorum 2, 1)

  • et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes (Actus Apostolorum 2, 2)

  • et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis seditque supra singulos eorum (Actus Apostolorum 2, 3)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina