Mosaico decorativo

Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló

  • quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis (Evangelium secundum Marcum 9, 46)

  • et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanen et conveniunt iterum turbæ ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos (Evangelium secundum Marcum 10, 1)

  • et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus (Evangelium secundum Marcum 10, 13)

  • quos cum videret Jesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei (Evangelium secundum Marcum 10, 14)

  • et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos (Evangelium secundum Marcum 10, 16)

  • Jesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quæcumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in cælo et veni sequere me (Evangelium secundum Marcum 10, 21)

  • et intuens illos Jesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum (Evangelium secundum Marcum 10, 27)

  • qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in sæculo futuro vitam æternam (Evangelium secundum Marcum 10, 30)

  • erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et præcedebat illos Jesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim cœpit illis dicere quæ essent ei ventura (Evangelium secundum Marcum 10, 32)

  • et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua (Evangelium secundum Marcum 10, 37)

  • cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit præter folia non enim erat tempus ficorum (Evangelium secundum Marcum 11, 13)

  • et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum cœpit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit (Evangelium secundum Marcum 11, 15)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina