Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló
cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos (Liber Genesis 18, 16)
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ (Liber Genesis 18, 18)
scio enim quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ post se ut custodiant viam Domini et faciant justitiam et judicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum (Liber Genesis 18, 19)
si fuerint quinquaginta justi in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta justos si fuerint in eo (Liber Genesis 18, 24)
dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos (Liber Genesis 18, 26)
respondens Abraham ait quia semel cœpi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis (Liber Genesis 18, 27)
rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta (Liber Genesis 18, 29)
ne quæso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta (Liber Genesis 18, 30)
quia semel ait cœpi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti (Liber Genesis 18, 31)
obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem (Liber Genesis 18, 32)
abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum (Liber Genesis 18, 33)
veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra (Liber Genesis 19, 1)