Mosaico decorativo

Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis (Liber Isaiae 66, 12)

  • ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam (Liber Isaiae 66, 18)

  • et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Græciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus (Liber Isaiae 66, 19)

  • et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum (Liber Ieremiae 1, 6)

  • et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quæ mittam te ibis et universa quæcumque mandavero tibi loqueris (Liber Ieremiae 1, 7)

  • et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem ejus a facie aquilonis (Liber Ieremiae 1, 13)

  • et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ (Liber Ieremiae 1, 14)

  • quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros ejus in circuitu et super universas urbes Juda (Liber Ieremiae 1, 15)

  • et loquar judicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum (Liber Ieremiae 1, 16)

  • tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum (Liber Ieremiae 1, 17)

  • ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum æreum super omnem terram regibus Juda principibus ejus et sacerdotibus et populo terræ (Liber Ieremiae 1, 18)

  • hæc dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt (Liber Ieremiae 2, 5)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina