Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló
et non dicat filius advenæ qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum (Liber Isaiae 56, 3)
dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit (Liber Isaiae 56, 5)
adducam eos in montem sanctum meum et lætificabo eos in domo orationis meæ holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis (Liber Isaiae 56, 7)
qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras (Liber Isaiae 57, 5)
creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum (Liber Isaiae 57, 19)
clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Jacob peccata eorum (Liber Isaiae 58, 1)
nonne hoc est magis jejunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe (Liber Isaiae 58, 6)
tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria Domini colliget te (Liber Isaiae 58, 8)
tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest (Liber Isaiae 58, 9)
et ædificabuntur in te deserta sæculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis ædificator sepium avertens semitas in quietem (Liber Isaiae 58, 12)
si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem (Liber Isaiae 58, 13)
tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terræ et cibabo te hereditate Jacob patris tui os enim Domini locutum est (Liber Isaiae 58, 14)