Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló
et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum (Liber Isaiae 22, 24)
in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 22, 25)
numquid non hæc vestra est quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum (Liber Isaiae 23, 7)
Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriæ et ad ignominiam deduceret universos inclitos terræ (Liber Isaiae 23, 9)
et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi (Liber Isaiae 23, 12)
dissipatione dissipabitur terra et direptione prædabitur Dominus enim locutus est verbum hoc (Liber Isaiae 24, 3)
adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo intrœunte (Liber Isaiae 24, 10)
quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia (Liber Isaiae 24, 13)
hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari (Liber Isaiae 24, 14)
propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israël (Liber Isaiae 24, 15)
a finibus terræ laudes audivimus gloriam justi et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi væ mihi prævaricantes prævaricati sunt et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt (Liber Isaiae 24, 16)
et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus (Liber Isaiae 24, 23)