Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló
propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israël blasphemaverunt (Liber Isaiae 5, 24)
ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta (Liber Isaiae 5, 25)
et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terræ et ecce festinus velociter veniet (Liber Isaiae 5, 26)
et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria ejus (Liber Isaiae 6, 3)
et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere (Liber Isaiae 6, 9)
excæca cor populi hujus et aures ejus adgrava et oculos ejus claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum (Liber Isaiae 6, 10)
et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ (Liber Isaiae 6, 12)
et dixit Dominus ad Isajam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Jasub filius tuus ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis (Liber Isaiae 7, 3)
et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens (Liber Isaiae 7, 10)
in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam (Liber Isaiae 7, 20)
et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt (Liber Isaiae 7, 23)
et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris (Liber Isaiae 7, 25)