Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló
arietem autem consecrationum tolles et coques carnes ejus in loco sancto (Liber Exodus 29, 31)
quibus vescetur Aaron et filii ejus panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent (Liber Exodus 29, 32)
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem (Liber Exodus 29, 36)
hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies jugiter (Liber Exodus 29, 38)
sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te (Liber Exodus 29, 42)
ibique præcipiam filiis Israël et sanctificabitur altare in gloria mea (Liber Exodus 29, 43)
et scient quia ego Dominus Deus eorum qui eduxi eos de terra Ægypti ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum (Liber Exodus 29, 46)
habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent (Liber Exodus 30, 2)
et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur (Liber Exodus 30, 4)
ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi (Liber Exodus 30, 6)
et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras (Liber Exodus 30, 8)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 30, 11)