Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló
aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos (Liber Proverbiorum 1, 32)
qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato (Liber Proverbiorum 1, 33)
ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur (Liber Proverbiorum 2, 12)
longitudinem enim dierum et annos vitæ et pacem adponent tibi (Liber Proverbiorum 3, 2)
ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo (Liber Proverbiorum 3, 7)
longitudo dierum in dextera ejus in sinistra illius divitiæ et gloria (Liber Proverbiorum 3, 16)
Dominus sapientia fundavit terram stabilivit cælos prudentia (Liber Proverbiorum 3, 19)
gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia (Liber Proverbiorum 3, 35)
arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus (Liber Proverbiorum 4, 8)
ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via (Liber Proverbiorum 4, 14)
fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam (Liber Proverbiorum 4, 20)
ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo (Liber Proverbiorum 4, 27)