Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló
oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede (Liber Exodus 21, 24)
si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit (Liber Exodus 21, 26)
si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur (Liber Exodus 21, 32)
viduæ et pupillo non nocebitis (Liber Exodus 22, 22)
si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes (Liber Exodus 22, 25)
tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis (Liber Exodus 23, 14)
ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi (Liber Exodus 23, 20)
observa eum et audi vocem ejus nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo (Liber Exodus 23, 21)
quod si audieris vocem ejus et feceris omnia quæ loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te (Liber Exodus 23, 22)
venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quæ locutus est faciemus (Liber Exodus 24, 3)
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)
misitque juvenes de filiis Israël et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos (Liber Exodus 24, 5)