Gefunden 8031 Ergebnisse für: Ló
adtende Job et audi me et tace dum ego loquar (Liber Iob 33, 31)
si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere justum (Liber Iob 33, 32)
pronuntians itaque Heliu etiam hæc locutus est (Liber Iob 34, 1)
in judicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato (Liber Iob 34, 6)
opus enim hominis reddet ei et juxta vias singulorum restituet (Liber Iob 34, 11)
si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei (Liber Iob 34, 16)
quasi impios percussit eos in loco videntium (Liber Iob 34, 26)
quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo (Liber Iob 34, 31)
si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam (Liber Iob 34, 32)
numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim cœpisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere (Liber Iob 34, 33)
viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me (Liber Iob 34, 34)
Job autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam (Liber Iob 34, 35)