Gefunden 578 Ergebnisse für: Juxta
et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus (Liber II Regum 23, 32)
argentum autem et aurum dedit Jojachim Pharaoni cum indixisset terræ per singulos ut conferretur juxta præceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terræ ut daret Pharaoni Necho (Liber II Regum 23, 35)
et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus (Liber II Regum 23, 37)
inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas (Liber II Regum 24, 2)
et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerat pater ejus (Liber II Regum 24, 9)
et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiæ et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini (Liber II Regum 24, 13)
et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerat Jojachim (Liber II Regum 24, 19)
sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quæ juxta amnem sita est (Liber I Paralipomenon 1, 48)
et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem juxta ordinem suum in ministerio (Liber I Paralipomenon 6, 32)
Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præcepit Moses servus Dei (Liber I Paralipomenon 6, 49)
et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron juxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat (Liber I Paralipomenon 6, 54)
juxta filios quoque Manasse Bethsan et filias ejus Thanach et filias ejus Mageddo et filias ejus Dor et filias ejus in his habitaverunt filii Joseph filii Israël (Liber I Paralipomenon 7, 29)
