Gefunden 578 Ergebnisse für: Juxta
cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israël hodie ostende quia tu es Deus Israël et ego servus tuus et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc (Liber I Regum 18, 36)
responditque rex Israël juxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia mea (Liber I Regum 20, 4)
post verba autem hæc vinea erat Naboth Hiezrahelitæ qui erat in Hiezraël juxta palatium Ahab regis Samariæ (Liber I Regum 21, 1)
rex autem Israël et Josaphat rex Juda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area juxta ostium portæ Samariæ et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum (Liber I Regum 22, 10)
et laverunt currum in piscina Samariæ et linxerunt canes sanguinem ejus et habenas laverunt juxta verbum Domini quod locutus fuerat (Liber I Regum 22, 38)
servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israël juxta omnia quæ fecerat pater ejus (Liber I Regum 22, 54)
mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Joram frater ejus pro eo anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ non enim habebat filium (Liber II Regum 1, 17)
sanatæ sunt ergo aquæ usque ad diem hanc juxta verbum Helisei quod locutus est (Liber II Regum 2, 22)
posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit juxta verbum Domini (Liber II Regum 4, 44)
descendit et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli et mundatus est (Liber II Regum 5, 14)
hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc cæcitate percussitque eos Dominus ne viderent juxta verbum Helisei (Liber II Regum 6, 18)
quattuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur (Liber II Regum 7, 3)
