Gefunden 578 Ergebnisse für: Juxta
locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras juxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas (Liber I Samuelis 13, 11)
sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quæsivit sibi Dominus virum juxta cor suum et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus (Liber I Samuelis 13, 14)
et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum ejus neque altitudinem staturæ ejus quoniam abieci eum nec juxta intuitum hominis judico homo enim videt ea quæ parent Dominus autem intuetur cor (Liber I Samuelis 16, 7)
ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi (Liber I Samuelis 19, 3)
dixit autem David ad Jonathan ecce kalendæ sunt crastino et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ (Liber I Samuelis 20, 5)
requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis juxta lapidem cui est nomen Ezel (Liber I Samuelis 20, 19)
et ego tres sagittas mittam juxta eum et jaciam quasi exercens me ad signum (Liber I Samuelis 20, 20)
cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quæ erat juxta parietem surrexit Jonathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David (Liber I Samuelis 20, 25)
cumque inluxisset mane venit Jonathan in agrum juxta placitum David et puer parvulus cum eo (Liber I Samuelis 20, 35)
porro Joab filius Sarviæ et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinæ et illi ex altera (Liber II Samuelis 2, 13)
ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviæ duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam (Liber II Samuelis 3, 39)
iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi juxta arcam Dei (Liber II Samuelis 6, 7)
