Gefunden 376 Ergebnisse für: Judicium Tribu
fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse judicium (Liber Iob 19, 29)
numquid timens arguet te et veniet tecum in judicium (Liber Iob 22, 4)
ponam coram eo judicium et os meum replebo increpationibus (Liber Iob 23, 4)
proponat æquitatem contra me et perveniat ad victoriam judicium meum (Liber Iob 23, 7)
vivit Deus qui abstulit judicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam (Liber Iob 27, 2)
si contempsi subire judicium cum servo meo et ancillæ meæ cum disceptarent adversum me (Liber Iob 31, 13)
non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt judicium (Liber Iob 32, 9)
judicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius (Liber Iob 34, 4)
quia dixit Job justus sum et Deus subvertit judicium meum (Liber Iob 34, 5)
vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet judicium (Liber Iob 34, 12)
numquid qui non amat judicium sanare potest et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas (Liber Iob 34, 17)
neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in judicium (Liber Iob 34, 23)