Gefunden 486 Ergebnisse für: Jesus
dicit ei Jesus surge tolle grabattum tuum et ambula (Evangelium secundum Ioannem 5, 8)
is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Jesus enim declinavit turba constituta in loco (Evangelium secundum Ioannem 5, 13)
postea invenit eum Jesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es jam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat (Evangelium secundum Ioannem 5, 14)
abiit ille homo et nuntiavit Judæis quia Jesus esset qui fecit eum sanum (Evangelium secundum Ioannem 5, 15)
Jesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)
propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum æqualem se faciens Deo respondit itaque Jesus et dixit eis (Evangelium secundum Ioannem 5, 18)
post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ quod est Tiberiadis (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis (Evangelium secundum Ioannem 6, 3)
cum sublevasset ergo oculos Jesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii (Evangelium secundum Ioannem 6, 5)
dixit ergo Jesus facite homines discumbere erat autem fænum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia (Evangelium secundum Ioannem 6, 10)
accepit ergo panes Jesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant (Evangelium secundum Ioannem 6, 11)
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)