Mosaico decorativo

Gefunden 2334 Ergebnisse für: Israel Map

  • loquere filiis Israël et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas (Liber Numeri 15, 38)

  • surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ et qui tempore concilii per nomina vocabantur (Liber Numeri 16, 2)

  • num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo et junxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei (Liber Numeri 16, 9)

  • surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israël (Liber Numeri 16, 25)

  • at vero omnis Israël qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat (Liber Numeri 16, 34)

  • in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israël (Liber Numeri 16, 38)

  • ut haberent postea filii Israël quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio ejus loquente Domino ad Mosen (Liber Numeri 16, 40)

  • murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini (Liber Numeri 16, 41)

  • loquere ad filios Israël et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ (Liber Numeri 17, 2)

  • quem ex his elegero germinabit virga ejus et cohibebo a me querimonias filiorum Israël quibus contra vos murmurant (Liber Numeri 17, 5)

  • locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron (Liber Numeri 17, 6)

  • protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina