Gefunden 2335 Ergebnisse für: Israel Censu
insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quæ est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon (Liber I Regum 15, 27)
propter peccata Hieroboam quæ peccaverat et quibus peccare fecerat Israël et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israël (Liber I Regum 15, 30)
reliqua autem sermonum Nadab et omnia quæ operatus est nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 15, 31)
fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum (Liber I Regum 15, 32)
anno tertio Asa regis Juda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israël in Thersa viginti quattuor annis (Liber I Regum 15, 33)
et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël (Liber I Regum 15, 34)
pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israël tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israël ut me inritares in peccatis eorum (Liber I Regum 16, 2)
reliqua autem sermonum Baasa et quæcumque fecit et prœlia ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 5)
anno vicesimo sexto Asa regis Juda regnavit Hela filius Baasa super Israël in Thersa duobus annis (Liber I Regum 16, 8)
propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii ejus qui peccaverunt et peccare fecerunt Israël provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis (Liber I Regum 16, 13)
reliqua autem sermonum Hela et omnia quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 16, 14)
cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israël Amri qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris (Liber I Regum 16, 16)