Gefunden 2335 Ergebnisse für: Israel Censu
post mortem Josue consuluerunt filii Israël Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli (Liber Iudicum 1, 1)
postquam autem confortatus est Israël fecit eos tributarios et delere noluit (Liber Iudicum 1, 28)
cumque loqueretur angelus Domini verba hæc ad omnes filios Israël elevaverunt vocem suam et fleverunt (Liber Iudicum 2, 4)
dimisit ergo Josue populum et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam (Liber Iudicum 2, 6)
servieruntque Domino cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 7)
omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 10)
feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)
iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)
iratusque est furor Domini in Israël et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit (Liber Iudicum 2, 20)
ut in ipsis experiar Israël utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non (Liber Iudicum 2, 22)
itaque filii Israël habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Jebusei (Liber Iudicum 3, 5)
iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiæ servieruntque ei octo annis (Liber Iudicum 3, 8)