Gefunden 2335 Ergebnisse für: Israel Censu
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda et planxerunt Jonathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israël luctu magno (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël et relictus sum ego solus (Liber I Maccabaeorum 13, 4)
et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum jussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israël populum dicentem (Liber I Maccabaeorum 13, 17)
et planxerunt eum omnis Israël planctu magno et luxerunt eum dies multos (Liber I Maccabaeorum 13, 26)
anno centesimo septuagesimo ablatum est jugum gentium ab Israël (Liber I Maccabaeorum 13, 41)
et cœpit populus Israël scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Judæorum (Liber I Maccabaeorum 13, 42)
et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israël (Liber I Maccabaeorum 13, 51)
fecit pacem super terram et lætatus est Israël lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 14, 11)
restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 14, 26)
et vocavit Simon duos filios suos seniores Judam et Johannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israël ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquotiens (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
et fecit deceptionem magnam in Israël et reddidit mala pro bonis (Liber I Maccabaeorum 16, 17)
solus præstans solus justus et omnipotens et æternus qui liberas Israël de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos (Liber II Maccabaeorum 1, 25)