Gefunden 772 Ergebnisse für: Ira
ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio (Liber II Maccabaeorum 5, 17)
ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur (Liber II Maccabaeorum 5, 20)
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram (Liber II Maccabaeorum 6, 25)
hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur (Liber II Maccabaeorum 6, 29)
iratus itaque rex jussit sartagines et ollas æneas succendi quibus statim succensis (Liber II Maccabaeorum 7, 3)
et cum jam per omnia inutilis factus esset jussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter (Liber II Maccabaeorum 7, 5)
ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus (Liber II Maccabaeorum 7, 12)
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos hæc patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat (Liber II Maccabaeorum 7, 20)
et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis (Liber II Maccabaeorum 7, 33)
in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quæ super omne genus nostrum juste superducta est (Liber II Maccabaeorum 7, 38)
tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desæviit indigne ferens derisum se (Liber II Maccabaeorum 7, 39)