Mosaico decorativo

Gefunden 760 Ergebnisse für: Ipse

  • et commiserunt exercitus prœlium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in prœlio (Liber I Maccabaeorum 7, 43)

  • et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum (Liber I Maccabaeorum 8, 7)

  • et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem (Liber I Maccabaeorum 9, 34)

  • et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam (Liber I Maccabaeorum 9, 69)

  • et audivit Alexander rex promissa quæ promisit Demetrius Jonathæ et narraverunt ei prœlia et virtutes quas ipse fecit et fratres ejus et labores quos laboraverunt (Liber I Maccabaeorum 10, 15)

  • remitto etiam potestatem arcis quæ est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam (Liber I Maccabaeorum 10, 32)

  • et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 10, 47)

  • et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra ejus a nobis et sedimus in sede regni ejus (Liber I Maccabaeorum 10, 53)

  • et exiit Ptolomeus de Ægypto ipse et Cleopatra filia ejus et venit Ptolomaidæ anno centesimo sexagesimo secundo (Liber I Maccabaeorum 10, 57)

  • et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso (Liber I Maccabaeorum 11, 68)

  • et misit Jonathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Joppen et ejectis his qui erant in ea mansit illic ipse (Liber I Maccabaeorum 13, 11)

  • et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant (Liber I Maccabaeorum 13, 53)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina