Gefunden 760 Ergebnisse für: Ipse
ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem ejus et anima ejus quodcumque voluerit hoc facit (Liber Iob 23, 13)
tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis (Liber Iob 28, 3)
Deus intellegit viam ejus et ipse novit locum illius (Liber Iob 28, 23)
ipse enim fines mundi intuetur et omnia quæ sub cælo sunt respicit (Liber Iob 28, 24)
verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis (Liber Iob 30, 24)
nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat (Liber Iob 31, 4)
quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui judicat (Liber Iob 31, 35)
Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens (Liber Iob 36, 5)
subter omnes cælos ipse considerat et lumen illius super terminos terræ (Liber Iob 37, 3)
ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium ejus (Liber Iob 40, 14)
omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiæ (Liber Iob 41, 25)
idcirco ipse me reprehendo et ago pænitentiam in favilla et cinere (Liber Iob 42, 6)
