Gefunden 460 Ergebnisse für: Inter
cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos (Liber I Samuelis 26, 13)
facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie (Liber II Samuelis 3, 1)
cum ergo esset prœlium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul (Liber II Samuelis 3, 6)
accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput ejus quercui et illo suspenso inter cælum et terram mulus cui sederat pertransivit (Liber II Samuelis 18, 9)
David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portæ super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)
neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ quid igitur habeo justæ querellæ aut quid possum ultra vociferari ad regem (Liber II Samuelis 19, 28)
pepercitque rex Mifiboseth filio Jonathan filii Saul propter jusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (Liber II Samuelis 21, 7)
hæc nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno (Liber II Samuelis 23, 8)
post hunc Eleazar filius patrui ejus Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in prœlium (Liber II Samuelis 23, 9)
necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum (Liber II Samuelis 23, 13)
et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat (Liber II Samuelis 23, 19)
et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto (Liber II Samuelis 23, 23)
