Gefunden 1307 Ergebnisse für: In Domum Suam
ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam (Liber Proverbiorum 24, 18)
præpara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea ædifices domum tuam (Liber Proverbiorum 24, 27)
ne respondeas stulto juxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis (Liber Proverbiorum 26, 4)
responde stulto juxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur (Liber Proverbiorum 26, 5)
sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam (Liber Proverbiorum 26, 11)
quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius (Liber Proverbiorum 26, 25)
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuæ melior est vicinus juxta quam frater procul (Liber Proverbiorum 27, 10)
qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio ejus erit execrabilis (Liber Proverbiorum 28, 9)
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate (Liber Proverbiorum 28, 19)
virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundet matrem suam (Liber Proverbiorum 29, 15)
qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat (Liber Proverbiorum 29, 24)
joth manum suam misit ad fortia et digiti ejus adprehenderunt fusum (Liber Proverbiorum 31, 19)