Gefunden 1307 Ergebnisse für: In Domum Suam
et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam (Liber I Maccabaeorum 1, 43)
hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio ejus periet (Liber I Maccabaeorum 2, 63)
et dixit his qui ædificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem (Liber I Maccabaeorum 3, 56)
et ædificaverunt sancta et quæ intra domum intrinsecus et ædem et atria sanctificaverunt (Liber I Maccabaeorum 4, 48)
et quia diruerunt abominationem quam ædificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam (Liber I Maccabaeorum 6, 7)
et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret (Liber I Maccabaeorum 6, 15)
et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum (Liber I Maccabaeorum 7, 2)
et juravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo (Liber I Maccabaeorum 7, 37)
et extendit Jonatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro (Liber I Maccabaeorum 9, 47)
et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Juda erant denuntiavit (Liber I Maccabaeorum 9, 63)
et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam (Liber I Maccabaeorum 9, 69)