Gefunden 1758 Ergebnisse für: Ima
insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam (Liber Ecclesiasticus 14, 9)
da et accipe et justifica animam tuam (Liber Ecclesiasticus 14, 16)
in populo magno non agnoscar quæ est enim anima mea in tam inmensa creatura (Liber Ecclesiasticus 16, 17)
nam plurima opera illius sunt in absconsis opera justitiæ quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est (Liber Ecclesiasticus 16, 22)
anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum (Liber Ecclesiasticus 16, 31)
Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum (Liber Ecclesiasticus 17, 1)
ante orationem præpara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum (Liber Ecclesiasticus 18, 23)
et qui se jungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum majus et tolletur de numero anima ejus (Liber Ecclesiasticus 19, 3)
qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur (Liber Ecclesiasticus 19, 4)
qui peccat in animam suam pænitebitur et qui jucundatur malitia denotabitur (Liber Ecclesiasticus 19, 6)
qui multis utitur verbis lædit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur (Liber Ecclesiasticus 20, 8)
est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum (Liber Ecclesiasticus 20, 12)