Gefunden 1758 Ergebnisse für: Ima
qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur (Liber Proverbiorum 19, 16)
erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam (Liber Proverbiorum 19, 18)
sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam (Liber Proverbiorum 20, 2)
noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus (Liber Proverbiorum 20, 13)
anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo (Liber Proverbiorum 21, 10)
munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam (Liber Proverbiorum 21, 14)
qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam (Liber Proverbiorum 21, 23)
quia Dominus judicabit causam ejus et configet eos qui confixerint animam ejus (Liber Proverbiorum 22, 23)
et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam (Liber Proverbiorum 23, 2)
quoniam in similitudinem arioli et coniectoris æstimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens ejus non est tecum (Liber Proverbiorum 23, 7)
tu virga percuties eum et animam ejus de inferno liberabis (Liber Proverbiorum 23, 14)
in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima (Liber Proverbiorum 24, 4)