Gefunden 1758 Ergebnisse für: Ima
rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Joab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii bajulus (Liber II Samuelis 18, 22)
qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi (Liber II Samuelis 18, 23)
speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit (Liber II Samuelis 18, 27)
clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem (Liber II Samuelis 18, 28)
et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud (Liber II Samuelis 18, 29)
ingressus ergo Joab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum (Liber II Samuelis 19, 5)
hæc autem sunt verba novissima quæ dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Jacob egregius psalta Israël (Liber II Samuelis 23, 1)
dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere hæc fecerunt tres robustissimi (Liber II Samuelis 23, 17)
conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos ejus transire ad se (Liber II Samuelis 24, 20)
nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis (Liber I Regum 1, 12)
juravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia (Liber I Regum 1, 29)
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israël (Liber I Regum 2, 4)