Gefunden 1758 Ergebnisse für: Ima
dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo (Liber Iudicum 16, 15)
cumque molesta ei esset et per multos dies jugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima ejus et ad mortem usque lassata est (Liber Iudicum 16, 16)
ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quæ ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat (Liber Iudicum 16, 30)
intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra (Liber Iudicum 18, 10)
quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino jejunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas (Liber Iudicum 20, 26)
altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt (Liber Iudicum 21, 4)
ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viæ quæ de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona (Liber Iudicum 21, 19)
et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quæ te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios (Liber Ruth 4, 15)
porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur æstimavit igitur eam Heli temulentam (Liber I Samuelis 1, 13)
respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini (Liber I Samuelis 1, 15)
et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quæ steti coram te hic orans Dominum (Liber I Samuelis 1, 26)
Dominum formidabunt adversarii ejus super ipsos in cælis tonabit Dominus judicabit fines terræ et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui (Liber I Samuelis 2, 10)