Gefunden 1758 Ergebnisse für: Ima
in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiæ Judæorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animæ quattuor milia sescentæ (Liber Ieremiae 52, 30)
et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Joachim regis Judæ duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Joachim regis Judæ et eduxit eum de domo carceris (Liber Ieremiae 52, 31)
CAPH omnis populus ejus gemens et quærens panem dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis (Lamentationes 1, 11)
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus (Lamentationes 1, 16)
COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quæsierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam (Lamentationes 1, 19)
LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum (Lamentationes 2, 12)
SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui (Lamentationes 2, 18)
COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum (Lamentationes 2, 19)
VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum (Lamentationes 3, 17)
ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea (Lamentationes 3, 20)
HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum (Lamentationes 3, 24)
AIN oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ (Lamentationes 3, 51)