Mosaico decorativo

Gefunden 1758 Ergebnisse für: Ima

  • et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam (Liber Ieremiae 4, 10)

  • ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinæ audivit anima mea clamorem prœlii (Liber Ieremiae 4, 19)

  • tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quærent (Liber Ieremiae 4, 30)

  • vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperæ vox filiæ Sion intermorientis expandentisque manus suas væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos (Liber Ieremiae 4, 31)

  • ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini judicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt jugum ruperunt vincula (Liber Ieremiae 5, 5)

  • numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea (Liber Ieremiae 5, 9)

  • numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea (Liber Ieremiae 5, 29)

  • erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem (Liber Ieremiae 6, 8)

  • hæc dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus (Liber Ieremiae 6, 16)

  • quia non sum locutus cum patribus vestris et non præcepi eis in die qua eduxi eos de terra Ægypti de verbo holocaustomatum et victimarum (Liber Ieremiae 7, 22)

  • et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quæ derelicta sunt ad quæ ejeci eos dicit Dominus exercituum (Liber Ieremiae 8, 3)

  • quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiæ populi mei (Liber Ieremiae 9, 1)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina