Gefunden 334 Ergebnisse für: Illos
subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei (Liber Ecclesiasticus 48, 24)
argentum reprobum vocate eos quia Dominus projecit illos (Liber Ieremiae 6, 30)
et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur (Liber Ieremiae 15, 1)
et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ (Liber Ieremiae 25, 30)
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 33)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis (Liber Ieremiae 32, 14)
et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me (Liber Ieremiae 33, 8)
idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego adduco super Judam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi (Liber Ieremiae 35, 17)
factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba hæc (Liber Ieremiae 43, 1)
et succendet ignem in delubris deorum Ægypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace (Liber Ieremiae 43, 12)
et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus (Liber Baruch 2, 4)
dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio hæc magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos (Liber Baruch 2, 29)