Gefunden 714 Ergebnisse für: Illi
scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio (Liber I Maccabaeorum 10, 24)
et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meæ relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Juda et a tribus civitatibus quæ additæ sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
et movit inde Jonathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria (Liber I Maccabaeorum 10, 86)
pænituit enim me quod dederim illi filiam meam quæsivit enim me occidere (Liber I Maccabaeorum 11, 10)
et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream (Liber I Maccabaeorum 11, 58)
at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in prœlium (Liber I Maccabaeorum 12, 50)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda et planxerunt Jonathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israël luctu magno (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium (Liber I Maccabaeorum 14, 38)
et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret præpositos super opera eorum et super regionem et super arma et super præsidia (Liber I Maccabaeorum 14, 42)
et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro (Liber I Maccabaeorum 14, 43)
nam de Joppen et Gazara quæ expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum (Liber I Maccabaeorum 15, 35)
et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi (Liber I Maccabaeorum 15, 38)
