Gefunden 422 Ergebnisse für: Igitur
igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 28)
nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Ægypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos (Liber II Paralipomenon 20, 10)
regnavit igitur Josaphat super Judam et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Selachi (Liber II Paralipomenon 20, 31)
fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum ejus (Liber II Paralipomenon 22, 4)
qui reversus est ut curaretur in Hiezraël multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Ahab in Hiezraël ægrotantem (Liber II Paralipomenon 22, 6)
iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Jojadæ ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David (Liber II Paralipomenon 23, 3)
fecerunt igitur Levitæ et universus Juda juxta omnia quæ præceperat Jojadæ pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui jam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Jojadæ pontifex non dimiserat abire turmas quæ sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant (Liber II Paralipomenon 23, 8)
congregavit igitur Amasias Judam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Juda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia juvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum (Liber II Paralipomenon 25, 5)
igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio misit ad Joas filium Joachaz filii Hieu regem Israël dicens veni videamus nos mutuo (Liber II Paralipomenon 25, 17)
ascendit igitur Joas rex Israël et mutuos sibi præbuere conspectus Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Judæ (Liber II Paralipomenon 25, 21)
fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et ejectus fuerat de domo Domini porro Joatham filius ejus rexit domum regis et judicabat populum terræ (Liber II Paralipomenon 26, 21)
igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit (Liber II Paralipomenon 28, 21)