Gefunden 771 Ergebnisse für: Hierusalem
concitatus est itaque furor Domini super Judam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris (Liber II Paralipomenon 29, 8)
misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israël (Liber II Paralipomenon 30, 1)
inito ergo consilio regis et principum et universi cœtus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo (Liber II Paralipomenon 30, 2)
non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 30, 3)
et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israël in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est (Liber II Paralipomenon 30, 5)
attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem (Liber II Paralipomenon 30, 11)
congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo (Liber II Paralipomenon 30, 13)
et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes projecerunt in torrentem Cedron (Liber II Paralipomenon 30, 14)
feceruntque filii Israël qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant (Liber II Paralipomenon 30, 21)
factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat (Liber II Paralipomenon 30, 26)
præcepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini (Liber II Paralipomenon 31, 4)
quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 2)