Gefunden 107 Ergebnisse für: Gad

  • et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quærerent pascua gregibus suis (Liber I Paralipomenon 4, 39)

  • filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha (Liber I Paralipomenon 5, 11)

  • filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad prœlia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam (Liber I Paralipomenon 5, 18)

  • et suscitavit Deus Israël spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alæ et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc (Liber I Paralipomenon 5, 26)

  • filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim (Liber I Paralipomenon 6, 63)

  • necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana ejus et Manaim cum suburbanis suis (Liber I Paralipomenon 6, 80)

  • Samajas quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Jezihel et Johanan et Jezbad Gaderothites (Liber I Paralipomenon 12, 4)

  • sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreæ in montibus (Liber I Paralipomenon 12, 8)

  • hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus præerat et maximus mille (Liber I Paralipomenon 12, 14)

  • trans Jordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia (Liber I Paralipomenon 12, 37)

  • et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens (Liber I Paralipomenon 21, 9)

  • cumque venisset Gad ad David dixit ei hæc dicit Dominus elige quod volueris (Liber I Paralipomenon 21, 11)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina