Mosaico decorativo

Gefunden 414 Ergebnisse für: Fructus Spiritus

  • et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans (Evangelium secundum Marcum 9, 19)

  • et cum videret Jesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi præcipio exi ab eo et amplius ne intrœas in eum (Evangelium secundum Marcum 9, 24)

  • et cum duxerint vos tradentes nolite præcogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus (Evangelium secundum Marcum 13, 11)

  • vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma (Evangelium secundum Marcum 14, 38)

  • et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (Evangelium secundum Lucam 1, 35)

  • et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui (Evangelium secundum Lucam 1, 42)

  • et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo (Evangelium secundum Lucam 1, 47)

  • et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste justus et timoratus expectans consolationem Israël et Spiritus Sanctus erat in eo (Evangelium secundum Lucam 2, 25)

  • facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 3, 8)

  • et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de cælo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi (Evangelium secundum Lucam 3, 22)

  • et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam et fama exiit per universam regionem de illo (Evangelium secundum Lucam 4, 14)

  • Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me (Evangelium secundum Lucam 4, 18)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina