Gefunden 414 Ergebnisse für: Fructus Spiritus
dicent inter se pænitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii (Liber Sapientiae 5, 3)
contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium (Liber Sapientiae 5, 24)
propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiæ (Liber Sapientiae 7, 7)
est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere (Liber Sapientiae 7, 22)
humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles (Liber Sapientiae 7, 23)
cujus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis (Liber Sapientiae 10, 7)
bonus enim spiritus tuus est in omnibus (Liber Sapientiae 12, 1)
homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quæ recepta est (Liber Sapientiae 16, 14)
nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans (Liber Sapientiae 16, 22)
ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat (Liber Sapientiae 16, 26)
una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquæ decurrentis nimium (Liber Sapientiae 17, 17)
et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo (Liber Ecclesiasticus 6, 3)
