Gefunden 466 Ergebnisse für: Filium
factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi ejus essent in Geth (Liber I Regum 2, 39)
et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie (Liber I Regum 3, 6)
et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillæ tuæ dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo (Liber I Regum 3, 20)
cum ergo audisset Hiram verba Salomonis lætatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum (Liber I Regum 5, 7)
filium mulieris viduæ de tribu Nepthali patre Tyrio artificem ærarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex ære qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus ejus (Liber I Regum 7, 14)
genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus (Liber I Regum 11, 20)
suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum (Liber I Regum 11, 23)
et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ ad Hieroboam filium Nabath (Liber I Regum 12, 15)
loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad omnem domum Juda et Beniamin et reliquos de populo dicens (Liber I Regum 12, 23)
sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium ejus post eum et staret Hierusalem (Liber I Regum 15, 4)
tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiæ dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriæ qui habitabat in Damasco dicens (Liber I Regum 15, 18)
factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa dicens (Liber I Regum 16, 1)
