Gefunden 3413 Ergebnisse für: Filii Israel
et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum (Liber II Regum 4, 38)
porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam quæ erat in obsequio uxoris Naaman (Liber II Regum 5, 2)
ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israël (Liber II Regum 5, 4)
dixitque ei rex Syriæ vade et mittam litteras ad regem Israël qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum (Liber II Regum 5, 5)
detulit litteras ad regem Israël in hæc verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua (Liber II Regum 5, 6)
cumque legisset rex Israël litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quærat adversum me (Liber II Regum 5, 7)
quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israël (Liber II Regum 5, 8)
numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israël ut laver in eis et munder cum ergo vertisset se et abiret indignans (Liber II Regum 5, 12)
reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israël obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo (Liber II Regum 5, 15)
dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis (Liber II Regum 6, 1)
rex autem Syriæ pugnabat contra Israël consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias (Liber II Regum 6, 8)
misit itaque vir Dei ad regem Israël dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt (Liber II Regum 6, 9)