Gefunden 3413 Ergebnisse für: Filii Israel
ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israël et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te (Liber I Regum 8, 52)
stetit ergo et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna dicens (Liber I Regum 8, 55)
benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israël juxta omnia quæ locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Mosen servum suum (Liber I Regum 8, 56)
et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat judicium servo suo et populo suo Israël per singulos dies (Liber I Regum 8, 59)
igitur rex et omnis Israël cum eo immolabant victimas coram Domino (Liber I Regum 8, 62)
mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël (Liber I Regum 8, 63)
fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israël cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus (Liber I Regum 8, 65)
et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua lætantes et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo et Israël populo suo (Liber I Regum 8, 66)
ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israël (Liber I Regum 9, 5)
si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et cærimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos (Liber I Regum 9, 6)
auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israël in proverbium et in fabulam cunctis populis (Liber I Regum 9, 7)
universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Jebuseis qui non sunt de filiis Israël (Liber I Regum 9, 20)