Mosaico decorativo

Gefunden 3413 Ergebnisse für: Filii Israel

  • habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem et juravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio (Liber I Regum 2, 8)

  • dies autem quibus regnavit David super Israël quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus (Liber I Regum 2, 11)

  • tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israël sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei (Liber I Regum 2, 15)

  • misitque rex Salomon per manum Banajæ filii Jojadæ qui interfecit eum et mortuus est (Liber I Regum 2, 25)

  • et reddat Dominus sanguinem ejus super caput ejus quia interfecit duos viros justos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiæ Israël et Amasa filium Jether principem exercitus Juda (Liber I Regum 2, 32)

  • audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium (Liber I Regum 3, 28)

  • erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël (Liber I Regum 4, 1)

  • Helioreph et Ahia filii Sesa scribæ Josaphat filius Ahilud a commentariis (Liber I Regum 4, 3)

  • habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël qui præbebant annonam regi et domui ejus per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant (Liber I Regum 4, 7)

  • Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse præerat in omni regione Argob quæ est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas (Liber I Regum 4, 13)

  • Juda et Israël innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque lætantes (Liber I Regum 4, 20)

  • habitabatque Judas et Israël absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis (Liber I Regum 4, 25)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina