Mosaico decorativo

Gefunden 3413 Ergebnisse für: Filii Israel

  • respondens autem Jonadab filius Samaa fratris David dixit ne æstimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus (Liber II Samuelis 13, 32)

  • nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est (Liber II Samuelis 13, 33)

  • dixit autem Jonadab ad regem ecce filii regis adsunt juxta verbum servi tui sic factum est (Liber II Samuelis 13, 35)

  • cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis (Liber II Samuelis 13, 36)

  • et ancillæ tuæ erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum (Liber II Samuelis 14, 6)

  • quæ ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram (Liber II Samuelis 14, 11)

  • porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israël et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula (Liber II Samuelis 14, 25)

  • nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma (Liber II Samuelis 14, 27)

  • et mane consurgens Absalom stabat juxta introitum portæ et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens ajebat ex una tribu Israël ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 15, 2)

  • faciebatque hoc omni Israël qui veniebat ad judicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israël (Liber II Samuelis 15, 6)

  • misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël dicens statim ut audieritis clangorem bucinæ dicite regnavit Absalom in Hebron (Liber II Samuelis 15, 10)

  • venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israël sequitur Absalom (Liber II Samuelis 15, 13)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina