Gefunden 1159 Ergebnisse für: Fili David
tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 12, 3)
fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israël domus exasperans quid tu facis (Prophetia Ezechielis 12, 9)
fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et mærore bibe (Prophetia Ezechielis 12, 18)
fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israël dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio (Prophetia Ezechielis 12, 22)
fili hominis ecce domus Israël dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat (Prophetia Ezechielis 12, 27)
fili hominis vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini (Prophetia Ezechielis 13, 2)
et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo et vaticinare super eas (Prophetia Ezechielis 13, 17)
fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam numquid interrogatus respondebo eis (Prophetia Ezechielis 14, 3)
fili hominis terra cum peccaverit mihi ut prævaricetur prævaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis ejus et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et jumentum (Prophetia Ezechielis 14, 13)
fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum (Prophetia Ezechielis 15, 2)
fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas (Prophetia Ezechielis 16, 2)
fili hominis propone enigma et narra parabolam ad domum Israël (Prophetia Ezechielis 17, 2)